Passa ai contenuti principali

Post

Visualizzazione dei post da dicembre, 2017

Le divinità dei Galli DE BELLO GALLICO, VI, 17-18

Deum maxime Mercurium colunt . Huius sunt plurima simulacra: hunc omnium inventorem artium ferunt ,  hunc  viarum atque itinerum ducem,  hunc ad quaestus pecuniae   mercaturas que   habere vim maximam arbitrantur . Post hunc  Apollinem et Martem et Iovem et Minervam.  De his  eandem fere,  quam   reliquae gentes ,  habent opinionem: Apollinem morbos depellere , Minervam operum atque artificiorum initia tradere , Iovem imperium caelestium tenere , Martem bella regere .  Huic ,  cum  proelio dimicare constituerunt ,  ea quae bello  ceperint   plerumque   devovent :  cum superaverunt , animalia  capta   immolant reliquasque res  in unum locum   conferunt . Multis in  civitatibus   harum rerum   exstructos tumulos  locis consecratis   conspicari licet ;  neque saepe   accidit ,  ut neglecta quispiam religione  aut  capta   apud  se   occultare aut  posita tollere  auderet , gravissimumque  ei rei   suppliciumcum cruciatu   constitutum est . TRADUZIONE LETTERALE Fra gli dei i Galli