Testo latino Creditum est Varronem consulem apud Cannas cum Carthaginiensibus tam infeliciter dimicavisse ob iram Iunonis, quod, cum ludos circenses aedilis faceret, in lovis Optimi Maximi tensa puerum histrionem ad divinas exuvias tenendas posuisset. Id factum, post aliquot annos memoria repeti-tum, sacrificiis expiatum est. Hercules quoque, quod eius cultus violatus erat, gravem et manifestam poenam exegisse traditur: nam cum Potitii, qui deo sacra faciebant, ad humiles servos ministerium transtulissent, auctore Appio censore, omnes puberes Potitii intra annum exstincti sunt et Appius caecus factus est. Acer etiam sui numinis vindex Apollo fuisse dicitur; qui, Carthagine a Romanis oppressa, veste aurea nudatus, egit ut (= fece sì che) sacrilegae manus abscisae invenirentur. Tra ditum est etiam non minus efficacem ultorem iniuriae fuisse filium Apollinis Aesculapium. Deus, cum Turullius praefectus ad naves faciendas succidisset lucum consecratum, eum traxit in locum quem vi...
Il compito di ogni scienziato è diffondere cultura e condividere la conoscenza (knowledge sharing)