Un leggendario esempio del coraggio romano
Versione di latino Etruscis in urbem ponte Sublicio irrumpentibus , Horatius Cocles extremam eius partem occupavit totumque hostium agmen, donec post tergum suum pons abrumperetur , infatigabili pugna sustinuit atque, ut patriam periculo imminenti liberatam vidit , armatus se in Tiberim misit . Cuius fortitudinem dii immortales admirati , incolumitatem sinceram ei praestiterunt : nam, neque altitudine deiectus quassatus ve, nec pondere armorum pressus , nec ullo verticis circuitu actus , ne telis quidem, quae undique congerebantur , laesus , tutum natandi eventum habuit . Unus itaque tot civium, tot hostium in se oculos convertit , stupentes illos admiratione, hos inter laetitiam et metum haesitantes , unusque duos acerrima pugna consertos exercitus, alterum repellendo , alterum propugnando distraxit . Denique unus urbi nostrae tantum scuto suo quantum Tiberis alveo munimenti attulit . Quapropter discedentes Etrusci dicere potuerunt : Romanos vicimus , ab Horatio vic