Post

Visualizzazione dei post con l'etichetta epistula

Cicerone si vanta dell'assoluzione di Sestio

Sestius noster absolutus est a.d. V Idus Martias et, quod vehementer interfuit rei publicae nullam videri in eiusmodi causa dissensionem esse , omnibus sententiis absolutus est . Ne cui iniquo relinqueremus vituperandi locum, scito hoc nos in eo iudicio consecutos esse, ut omnium gratissimi iudicaremur : nam eum defendendo , id quod maxime cupiebat , Vatinium, a quo palam oppugnabatur , arbitratu nostro concidimus dis hominibusque plaudentibus . At alia non parvi momenti tibi scribere volo . Scito quoque Quintum tuum, puerum optimum, egregie erudiri : hoc nunc magis animum adverto , quod Tyrannio docet apud me. Domus autem utriusque nostrum aedificatur strenue; redemptori tuo dimidium pecuniae curavi : spero nos ante hiemem contubernales fore . Nostra quoque Tullia, tui mehercule amantissima , sicut nostra maxime interest , valet . Tuas anxie litteras exspecto : atque adhuc clausum mare fuisse scio , sed quosdam venisse tamen Olbia dicebant , qui te unice laudarent plurimique in prov...