TESTO LATINO Timoleon arcem Syracusis, quam munierat Dionysius ad urbis obsessionem, a fundamentis disiecit , omnia cetera tyrannidis propugnacula demolitus est . Cum magnum amorem haberet omnium Siculorum ac regnum ei illi offerent , Timoleon noluit imperare quia maluit se diligi quam metui . Itaque, cum primum potuit , imperium deposuit ac privatus Syracusis reliquam vitae partem vixit . Nullus autem honos huic defuit , neque postea res ulla Syracusis gesta vel decreta est publice sine Timoleontis sententia. Hic cum aetate iam provectus esset , sine ullo morbo lumina oculorum amisit , sed hanc calamitatem moderate tulit : nec eum querentem quisquam audivit nec minus privatis publicisque rebus interfuit . Veniebat autem in theatrum, cum ibi concilium populi haberetur , propter valetudinem vectus iumentis iunctis atque ita de vehiculo se...
Il compito di ogni scienziato è diffondere cultura e condividere la conoscenza (knowledge sharing)