Incessanti manovre belliche
[72] Quamquam Caesar in eam spem venerat , se sine pugna et sine vulnere suorum rem conficere posse , quod re frumentaria adversarios interclusisset , tamen voluntas pugnandi praevaluit . Ille igitur paulum ex eo loco digreditur , ut timorem adversariis minuat . P raesidiis montibus dispositis omni ad Hiberum intercluso itinere quam proxime potest hostium castris castra communit . Deinde pugna coepta est . [80] Dum pugnatur , lente atque paulatim proceditur , crebroque, ut sint auxilio suis, milites subsistunt . Milia progressi IV vehementiusque peragitati ab equitatu montem excelsum capiunt ibique una fronte contra hostem castra muniunt neque iumentis onera deponunt . Ubi Caesaris castra posita tabernaculaque constituta et dimissos equites esse pabulandi causa hostes animum adverterunt (1) , sese subito proripiunt hora circiter sexta eiusdem diei et iter facere incipiunt . Qua re cognita Caesar subse...