Post

Visualizzazione dei post con l'etichetta de excellentibus ducibus exterarum gentium

Relativismo etico Cornelio Nepote

Versione di Latino Non dubito fore plerosque, Attice, qui hoc genus scripturae leve et non satis dignum summorum virorum personis iudicent , cum relatum (sott.  esse )  legent , quis musicam docuerit Epaminondam, aut in eius virtutibus commemorari , saltasse eum commode scienterque tibiis cantasse . Sed ii erunt fere, qui expertes litterarum Graecarum nihil rectum, nisi quod ipsorum moribus conveniat , putabunt . Hi si didicerint non eadem omnibus esse honesta atque turpia, sed omnia maiorum institutis iudicari , non admirabuntur nos in Graiorum virtutibus exponendis mores eorum secutos (sott. esse) . Neque enim Cimoni fuit turpe, Atheniensium summo viro, sororem germanam habere in matrimonio, quippe cum cives eius eodem uterentur instituto. At id quidem nostris moribus nefas habetur . […] Contra ea pleraque nostris moribus sunt decora, quae apud illos turpia putantur . Quem enim Romanorum pudet uxorem ducere in convivium? Aut cuius non mater familias primum...