Post

Visualizzazione dei post con l'etichetta sum

I doveri dei giovani e degli anziani

Versione di Latino, Cicerone Quoniam officia non eadem disparibus aetatibus tribuuntur aliaque sunt iuvenum, alia seniorum, aliquid etiam de hac distinctione dicendum est . Est igitur adulescentis maiores natu vereri exque iis deligere optimos et probatissimos, quorum consilio atque auctoritate nitatur : ineuntis enim aetatis inscitia senum constituenda et regenda prudentia est . Maxime autem haec aetas a libidinibus arcenda est exercenda que in labore patientiaque et animi et corporis, ut eorum et in bellicis et in civilibus officiis vigeat industria est . Atque etiam cum relaxare animos et dare se iucunditati volent , caveant intemperantiam,  meminerint verecundiae, quod erit facilius, si in eiusmodi quidem rebus maiores natu nolent interesse . Senibus autem labores corporis minuendi , exercitationes animi etiam augendae videntur , danda vero opera, ut et amicos et iuventutem et maxime rem publicam consilio et prudentia quam plurimum adiuvent . TRADUZIONE ...