Post

Visualizzazione dei post con l'etichetta possum

Un leggendario esempio del coraggio romano

Versione di latino   Etruscis in urbem ponte Sublicio irrumpentibus , Horatius Cocles extremam eius partem occupavit totumque hostium agmen, donec post tergum suum pons abrumperetur , infatigabili pugna sustinuit atque, ut patriam periculo imminenti liberatam vidit , armatus se in Tiberim misit . Cuius fortitudinem dii immortales admirati , incolumitatem sinceram ei praestiterunt : nam, neque altitudine deiectus quassatus ve, nec pondere armorum pressus , nec ullo verticis circuitu actus , ne telis quidem, quae undique congerebantur , laesus , tutum natandi eventum habuit . Unus itaque tot civium, tot hostium in se oculos convertit , stupentes   illos admiratione, hos inter laetitiam et metum haesitantes , unusque duos acerrima pugna consertos exercitus, alterum repellendo , alterum propugnando distraxit . Denique unus urbi nostrae tantum scuto suo quantum Tiberis alveo munimenti attulit . Quapropter discedentes Etrusci dicere potuerunt : Romanos vicimus , ab Ho...

I Romani e Pirro si scontrano a Eraclea

I Romani si scontrano con Pirro e sono spaventati dagli elefanti, che li mettono in fuga. VERSIONE LATINO Tarentinis bellum indictum est , quia legatis Romanorum iniuriam fecerant . Hi Pyrrum, Epiri regem, contra Romanos in auxilium poposcerunt , qui ex genere Achillis originem trahebat . Is mox ad Italiam venit , tumque primum Romani cum transmarino hoste dimicaverunt . Missus est contra eum consul P. Valerius Laevinus qui cum exploratores Pyrri cepisset, iussit eos per castra duci , ostendi omnem exercitum tumque dimitti , ut renuntiarent Pyrro quaecumque a Romanis agerentur . Commissa mox pugna , cum iam Pyrrus fugeret , elephantorum auxilio vicit , quos incognitos Romani expaverunt . Sed nox proelio finem dedit ; Laevinus tamen per noctem fugit , Pyrrus Romanos mille octingentos cepit et eos summo honore tractavit , occisos sepelivit . Quos cum adverso vulnere et truci vultu etiam mortuos iacere vidisset , tulisse ad caelum manus dicitur cum hac voce: "Totius or...