Versione di Latino Haec est prima aetas populi Romani et quasi infantia, quam habuit sub regibus septem, quadam fatorum industria tam variis ingenio, ut rei publicae ratio et utilitas postulabat . Nam quid Romulo ardentius? Tali opus fuit , ut invaderet regnum. Quid Numa religiosius? Ita res poposcit , ut ferox populus deorum metu mitigaretur . Quid ille militiae artifex Tullus? Bellatoribus viris quam necessarius, ut acueret ratione virtutem! Quid aedificator Ancus, ut urbem colonia extenderet , ponte iungeret , muro tueretur ? Iam vero ornamenta Tarquinii et insignia quantam principi populo addiderunt ex ipso habitu dignitatem! Actus a Servio census quid effecit , nisi ut ipsa se nosset Romana res publica? Postremo Superbi illius inportuna dominatio non nihil, immo vel plurimum profuit . Sic enim effectum est , ut agitatus iniuriis populus cupiditate libertatis incenderetur . Traduzione Questa è la prima età del popolo Romano, quasi l'infanzia, che per una ...
Il compito di ogni scienziato è diffondere cultura e condividere la conoscenza (knowledge sharing)