Post

Visualizzazione dei post con l'etichetta pro milone

Un omicidio deve essere sempre soggetto alle stesse leggi e alle stesse punizioni

Versione di Latino 15.  [...]   Mihi vero Cn. Pompeius non modo nihil gravius contra Milonem iudicasse , sed etiam statuisse videtur quid vos in iudicando spectare oporteret . Nam qui non poenam confessioni, sed defensionem dedit , is causam interitus quaerendam , non interitum putavit .  16. Iam illud ipse dicet profecto, quod sua sponte fecit , Publione Clodio tribuendum putarit an tempori. Domi suae nobilissimus vir, senatus propugnator, atque illis quidem temporibus paene patronus, avunculus huius iudicis nostri, fortissimi viri, M. Catonis, tribunus plebis M. Drusus occisus est . Nihil de eius morte populus consultus , nulla quaestio decreta a senatu est .  [...]  17. Quid ita? quia non alio facinore clari homines, alio obscuri necantur . Intersit inter vitae dignitatem summorum atque infimorum: mors quidem inlata per scelus isdem et poenis teneatur et legibus. Nisi forte magis erit parricida, si qui consularem patrem quam si quis humilem nec...