Passa ai contenuti principali

Post

Visualizzazione dei post con l'etichetta precetti

I consigli di Seneca

                       Seneca – De Beneficiis V, 18.                  Ut scias, per se expetendam esse grati animi affectionem, per se fugienda res est ingratum esse: quoniam nihil aeque concordiam humani generis dissociat ac distrahit, quam hoc uitium. Nam quo alio tuti sumus, quam quod mutuis iuuamur officiis? hoc uno instructior uita contraque incursiones subitas munitior est beneficiorum commercio. Fac nos singulos: quid sumus? praeda animalium et uictimae, ac imbecillissimus et facillimus sanguis. Quoniam ceteris animalibus in tutelam sui satis uirium est; quaecumque uaga nascuntur, et actura uitam segregem, armata sunt hominem imbecillitas cingit: non unguium uis, non dentium, terribilem ceteris fecit: nudum et infirmum societas munit. Duas res dedit, quae illum obnoxium, ualidissimum facerent: rationem et societatem. Itaque qui par esse nulli posset, si seduceretur, rerum poti...