Sallustio: De Coniuratione Catilinae, 24
24. Catilina, sconfitto alle elezioni dei consoli per il 63 a. C., affretta i preparativi della congiura Igitur comitiis habitis consules declarantur M. Tullius et C. Antonius. Quod factum primo popularis coniurationis concusserat . Neque tamen Catilinae furor minuebatur , sed in dies plura agitare : arma per Italiam locis opportunis parare , pecuniam sua aut amicorum fide sumptam mutuam Faesulas ad Manlium quendam portare , qui postea princeps fuit belli faciendi . Ea tempestate plurimos cuiusque generis homines ascivisse sibi dicitur , mulieres etiam aliquot, quae primo ingentis sumptus stupro corporis toleraverant , post ubi aetas tantummodo quaestui neque luxuriae modum fecerat , aes alienum grande conflaverant . Per eas se Catilina credebat posse servitia urbana sollicitare , urbem incendere , viros earum vel adiungere sibi vel interficere . TRADUZIONE Allora, avuti(si) i comizi, sono proclamati consoli Marco Tullio e Caio Antonio; il quale fatto, d...