Passa ai contenuti principali

Post

Visualizzazione dei post con l'etichetta ab urbe condita

La sconfitta dei Liguri

Biduo, quo senatum legerunt censores, Q. Fulvius consul profectus in Ligures, per invios montes Ballistae saltus cum exercitu transgressus , signis collatis cum hoste pugnavit ; neque tantum acie vicit , sed castris quoque eodem die potitus est . Tria milia ducenti hostium caesi sunt , omnisque ea regio Ligurum in deditionem venit . Consul deditos in campestres agros deduxit omniaque praesidia, quibus opus erat , montibus imposuit . Celeriter et ex provincia litterae Romam venerunt : supplicationes ob eas res gestas in triduum decretae sunt ; praetores quadraginta hostiis maioribus per supplicationes rem divinam fecerunt . Ab altero consule L. Manlio nihil memoria dignum in Liguribus est gestum . Galli Transalpini, tria milia hominum, in Italiam transgressi , neminem bello lacessentes agrum a consulibus et senatu petebant , ut pacati sub imperio populi Romani essent . Eos senatus excedere Italia iussit et consulem Q. Fulvium animadvertere in eos, qui principes et auctores transcende...

Discorso di T. Quinzio Capitolino

TESTO LATINO Discordia ordinum et venenum urbis huius, patrum ac plebis certamina, dum nec nobis imperii nec vobis libertatis est modus, dum taedet vos patriciorum, nos plebeiorum magistratuum, plerumque hostium animos tollunt. Pro deum fidem, quid vobis vultis? Tribunos plebis concupistis; concordiae causa concessimus. Decemviros petistis; creari passi sumus. Decemvirorum vos partaesum est; coegimus abire magistratu. Manente in eosdem privatos ira vestra, mori atque exulare nobilissimos viros honoratissimosque passi sumus. Tribunos plebis creare iterum voluistis; creavistis. Consules facere homines vestrarum partium voluistis; etsi patribus iniquum videbatur, passi sumus. Qui finis futurus sit discordiarum e vobis quaero: ecquando unam urbem habere, ecquando communem hanc esse patriam licebit? Victi nos aequiore animo quiescimus quam vos victores. Satisne est nobis vos metuendos esse? Adversus nos Aventinum capitur, adversus nos Sacer occupatur mons; Esquilias vidimus ab hoste p...