Passa ai contenuti principali

Post

Visualizzazione dei post con l'etichetta ablativo assoluto

Scontro decisivo tra Persiani e macedoni (Giustino)

La battaglia di Isso Versione di Latino Post haec proelium committitur . Macedones in ferrum cum contemptu totiens a se victi hostis ruebant : contra Persae mori quam vinci praeoptabant . Raro in ullo proelio tantum sanguinis fusum est . Darius cum vinci suos videret , mori et ipse voluit , sed a proximis fugere compulsus est . Suadentibus deinde quibusdam ut pons Cydni fluminis, ad iter hostium impediendum , intercluderetur dixit non ita se saluti suae velle consultum ut tot milia sociorum hosti obiciat ; dicebat enim debere et aliis fugae fiam patēre , quae patuerit sibi. Alexander autem periculosissima quaeque adgrediebatur ; et ubi confertissimos hostes acerrime pugnare conspexisset , eo se semper immergebat periculaque sua esse , non militum, volebat . Hoc proelio Asiae imperium rapuit ; cuius tanta felicitas fuit , quinto post acceptum regnum anno; cuius tanta felicitas fuit ut post hoc nemo rebellare ausus sit patienterque Persae, post imperium tot ann...

Tra amarezza e piacere: la scuola di retorica a Tuscolo

Versione di Latino Cum essem otiosus in Tusculano, propterea quod discipulos obviam miseram , ut eadem me quam maxime conciliarent familiari suo, accepi tuas litteras plenissimas suavitatis, ex quibus intellexi probari tibi meum consilium, quod, ut Dionysius tyrannus, cum Syracusis pulsus esset , Corinthi dicitur ludum aperuisse , sic ego sublatis iudiciis amisso regno forensi ludum quasi habere coeperim . Quid quaeris ? me quoque delectat consilium; multa enim consequor : primum, id quod maxime nunc opus est , munio me ad haec tempora. Id cuiusmodi sit , nescio ; tantum video , nullius adhuc consilium me huic anteponere ; nisi forte mori melius fuit . LEGENDA: In  verde  i participi, in  giallo  gli altri tempi verbali, in   azzurro   i gerundi o gerundivi,  sottolineati  gli ablativi assoluti Epistula  ad Familiares   IX, 18 Epistola 9, 18 Lettera di Cicerone 9, 18 TRADUZIONE LETTERALE Essendo libero da impe...

Agesilao obbedisce agli efori

Versione di Latino Hic cum iam animo meditaretur proficisci in Persas et ipsum regem adoriri , nuntius ei domo venit ephororum missu , bellum Athenienses et Boeotos indixisse Lacedaemoniis: quare venire ne dubitaret . In hoc non minus eius pietas suspicienda est quam virtus bellica: qui cum victori praeesset exercitui maximamque haberet fiduciam regni Persarum tanta modestia dicto audiens fuit iussis absentium magistratuum, ut si privatus in comitio esset Spartae. Cuius exemplum utinam imperatores nostri sequi voluissent ! Sed illuc redeamus . Agesilaus opulentissimo regno praeposuit bonam existimationem multoque gloriosius duxit , si institutis patriae paruisset , quam si bello superasset Asiam. Hac igitur mente Hellespontum copias traiecit tantaque usus est celeritate, ut, quod iter Xerxes anno vertente confecerat , hic transierit triginta diebus. Cum iam haud ita longe abesset a Peloponneso, obsistere ei conati sunt Athenienses et Boeoti ceterique eorum soci...

VITA DI CATONE

VERSIONE DI LATINO [1] M. CATO, ortus municipio Tusculo adulescentulus, priusquam honoribus operam daret , versatus est in Sabinis, quod ibi heredium a patre relictum habebat . Inde hortatu L. Valerii Flacci, quem in consulatu censuraque habuit collegam, ut M. Perpenna censorius narrare solitus est , Romam demigravit in foroque esse coepit .  2  Primum stipendium meruit annorum decem septemque. Q. Fabio M. Claudio consulibus tribunus militum in Sicilia fuit . Inde ut rediit , castra secutus est C. Claudii Neronis, magni que opera eius existimata est in proelio apud Senam, quo cecidit Hasdrubal, frater Hannibalis.  3  Quaestor obtigit P. Africano consuli; cum quo non pro sortis necessitudine vixit : namque ab eo perpetua dissensit vita.  4  Aedilis plebis factus est cum C. Helvio. Praetor provinciam obtinuit Sardiniam, ex qua, quaestor superiore tempore ex Africa decedens , Q. Ennium poetam deduxerat ; quod [1] non minoris aestimamus...

Un comandante esorta i suoi soldati

VERSIONE DI LATINO Nondum certa Romanis victoria erat ; alia iis supererat moles. Namque multitudo Gallorum, sensum omnem damni exsuperans , integros milites  adversus victorem hostem ciebat ; steterunt que suppresso impetu Romani , et quia iterum fessis subeunda dimicatio erat et quod consul, dum inter primores incautus agitat , laevo umero materi prope traiecto , cesserat parumper ex acie. Iamque omissa cunctando victoria erat , cum consul, vulnere alligato , revectus ad prima signa, "Quid statis , milites?" inquit .«Non cum Latino Sabinoque hoste res est , quem victum armis socium ex hoste fecistis ; in beluas strinximus ferrum; hauriendus aut dandus est sanguis. Propulistis a castris, supina valle praecipites egistis , stratis corporibus hostium superstatis ; complete eadem strage campos qua montes replevistis . Nolite exspectare dum stantes vos fugiant ; inferenda sunt signa et vadendum in hostem». His adhortationibus iterum coorti , milites Romani pellunt loco primos...

I Romani e Pirro si scontrano a Eraclea

I Romani si scontrano con Pirro e sono spaventati dagli elefanti, che li mettono in fuga. VERSIONE LATINO Tarentinis bellum indictum est , quia legatis Romanorum iniuriam fecerant . Hi Pyrrum, Epiri regem, contra Romanos in auxilium poposcerunt , qui ex genere Achillis originem trahebat . Is mox ad Italiam venit , tumque primum Romani cum transmarino hoste dimicaverunt . Missus est contra eum consul P. Valerius Laevinus qui cum exploratores Pyrri cepisset, iussit eos per castra duci , ostendi omnem exercitum tumque dimitti , ut renuntiarent Pyrro quaecumque a Romanis agerentur . Commissa mox pugna , cum iam Pyrrus fugeret , elephantorum auxilio vicit , quos incognitos Romani expaverunt . Sed nox proelio finem dedit ; Laevinus tamen per noctem fugit , Pyrrus Romanos mille octingentos cepit et eos summo honore tractavit , occisos sepelivit . Quos cum adverso vulnere et truci vultu etiam mortuos iacere vidisset , tulisse ad caelum manus dicitur cum hac voce: "Totius or...

Incessanti manovre belliche

[72] Quamquam Caesar in eam spem  venerat , se sine pugna et sine vulnere suorum rem  conficere posse , quod re frumentaria adversarios  interclusisset , tamen voluntas  pugnandi   praevaluit .   Ille igitur paulum ex eo loco  digreditur , ut timorem adversariis  minuat . P raesidiis montibus dispositis omni ad Hiberum intercluso itinere quam proxime potest hostium castris castra communit . Deinde pugna coepta est .  [80] Dum pugnatur , lente atque paulatim proceditur , crebroque, ut sint auxilio suis, milites  subsistunt . Milia  progressi IV vehementiusque peragitati ab equitatu montem excelsum capiunt ibique una fronte contra hostem castra muniunt neque iumentis onera deponunt . Ubi Caesaris castra posita tabernaculaque constituta et dimissos equites esse  pabulandi causa hostes animum adverterunt (1) , sese subito proripiunt hora circiter sexta eiusdem diei et iter facere incipiunt . Qua re cognita Caesar subse...

Cicerone si vanta dell'assoluzione di Sestio

Sestius noster absolutus est a.d. V Idus Martias et, quod vehementer interfuit rei publicae nullam videri in eiusmodi causa dissensionem esse , omnibus sententiis absolutus est . Ne cui iniquo relinqueremus vituperandi locum, scito hoc nos in eo iudicio consecutos esse, ut omnium gratissimi iudicaremur : nam eum defendendo , id quod maxime cupiebat , Vatinium, a quo palam oppugnabatur , arbitratu nostro concidimus dis hominibusque plaudentibus . At alia non parvi momenti tibi scribere volo . Scito quoque Quintum tuum, puerum optimum, egregie erudiri : hoc nunc magis animum adverto , quod Tyrannio docet apud me. Domus autem utriusque nostrum aedificatur strenue; redemptori tuo dimidium pecuniae curavi : spero nos ante hiemem contubernales fore . Nostra quoque Tullia, tui mehercule amantissima , sicut nostra maxime interest , valet . Tuas anxie litteras exspecto : atque adhuc clausum mare fuisse scio , sed quosdam venisse tamen Olbia dicebant , qui te unice laudarent plurimique in prov...

Discorso di T. Quinzio Capitolino

TESTO LATINO Discordia ordinum et venenum urbis huius, patrum ac plebis certamina, dum nec nobis imperii nec vobis libertatis est modus, dum taedet vos patriciorum, nos plebeiorum magistratuum, plerumque hostium animos tollunt. Pro deum fidem, quid vobis vultis? Tribunos plebis concupistis; concordiae causa concessimus. Decemviros petistis; creari passi sumus. Decemvirorum vos partaesum est; coegimus abire magistratu. Manente in eosdem privatos ira vestra, mori atque exulare nobilissimos viros honoratissimosque passi sumus. Tribunos plebis creare iterum voluistis; creavistis. Consules facere homines vestrarum partium voluistis; etsi patribus iniquum videbatur, passi sumus. Qui finis futurus sit discordiarum e vobis quaero: ecquando unam urbem habere, ecquando communem hanc esse patriam licebit? Victi nos aequiore animo quiescimus quam vos victores. Satisne est nobis vos metuendos esse? Adversus nos Aventinum capitur, adversus nos Sacer occupatur mons; Esquilias vidimus ab hoste p...

ABLATIVO ASSOLUTO

ABLATIVO ASSOLUTO L’ablativo assoluto è un costrutto latino formato da: ·                      un  sostantivo o un  pronome  che funge da  soggetto , in caso ablativo ; ·                      un  participio presente o perfetto , anch’esso in ablativo , con funzione di predicato . Il termine “assoluto” deriva dal latino  absolutus , ossia “sciolto”, e serve proprio per indicare che questa proposizione è sciolta, non ha alcun legame con la proposizione principale reggente. Ablativo assoluto con il participio presente Questo tipo di ablativo assoluto ha sempre valore attivo  ed esprime un  rapporto di contemporaneità  con l’azione espressa nella reggente. In italiano si traduce: ·     ...