Post

Visualizzazione dei post con l'etichetta giugurta

La guerra contro Giugurta (I) da Sallustio

Bellum scripturus sum (PERIFRASTICA ATTIVA) quod populus Romanus cum Iugurtha rege Numidarum gessit , primum quia magnum et atrox variaque victoria fuit , dehinc quia tunc primum superbiae nobilitatis obviam itum est (si contrastò). Quae contentio divina et humana cuncta permiscuit eoque vecordiae processit ut studiis civilibus bellum atque vastitas Italiae finem faceret . Sed priusquam huiuscemodi rei initium expedio, pauca supra repetam . Bello Punico secundo (ABLATIVO ASSOLUTO) , quo dux Carthaginiensium Hannibal post magnitudinem nominis Romani Italiae opes maxime adtriverat , Masinissa rex Numidarum, in amicitiam receptus a P. Scipione, cui postea Africano cognomen ex virtute fuit , multa et praeclara rei militaris facinora fecerat . Ob quae, victis Carthaginiensibus  (ABLATIVO ASSOLUTO)  et capto Syphace  (ABLATIVO ASSOLUTO) , cuius in Africa magnum atque late imperium valuit , populus Romanus omnes urbes et agros manu quos ceperat regi dono dedit . Igitur amiciti...