Passa ai contenuti principali

Post

Visualizzazione dei post con l'etichetta teramene

Esempi spartani di disprezzo per la morte

   VERSIONE DI LATINO Sed quid ego Socratem aut Theramenem, praestantis viros virtutis et sapientiae gloria, commemoro .  Cum Lacedaemonius quidam, cuius ne nomen quidem proditum est , mortem tantopere contempserit , ut, cum ad eam duceretur damnatus ab ephoris et esset voltu hilari atque laeto, dixisset que ei quidam inimicus: “ Contemnis ne leges Lycurgi ” responderit : “Ego vero illi maximam gratiam habeo , qui me ea poena multaverit , quam sine mutuatione et sine versura possem dissolvere ”.  O virum Sparta dignum!  Ut mihi quidem, qui tam magno animo fuerit , innocens damnatus esse videatur .  Pari animo Lacedaemonii in Thermopylis occiderunt , in quos Simonides: Dic , hospes, Spartae nos te hic vidisse iacentis , dum sanctis patriae legibus obsquimur .  Quid ille dux Leonidas dicit .  “ Pergite animo forti, Lacedaemonii; hodie apud inferos fortasse cenabimus ”. Fuit haec gens fortis, dum Lycurgi leges vigebant . E quibus unus...