Post

Visualizzazione dei post con l'etichetta De Natura Deorum

Vulcano, Mercurio ed Esculapio

Volcani complures esse videntur : primus Caelo natus , ex quo et Minerva genuit Apollinem eum, cuius in tutela Athenas antiqui historici esse dixerunt ; secundus Nilo natus Opas, ut Aegyptii appellant , qui custos esse Aegyptii dicitur ; tertius ex Iove et Iunone, qui Lemni fabricae traditur praefuisse ; quartus Maemalio natus , qui tenuisse insulas propter Siciliam, quae Volcaniae nominantur, videtur . Mercurius unus Caelo patre, Die matre natus , cuius oscenius excitata natura traditur , quod aspectu Proserpinae commotus sit ; alter Valentis et Phoronidis filius is, qui sub terris habetur idem Trophonius; tertius Iove natus et Maia, ex quo et Penelopa Pana natum ferunt ; quartus Nilo patre, quem Aegyptiis nefarium videtur nominare ; quintus, quem colunt Pheneatae, qui Argum dicitur interemisse ob eamque causam in Aegyptum profugisse atque Aegyptiis leges et litteras tradidisse : hunc Aegyptii Theut appellant eodemque nomine anni primus mensis apud eos vocatur . Aesculapiorum primus ...