Versione di Latino 1 Sed ubi labore atque iustitia res publica crevit , reges magni bello domiti , nationes ferae et populi ingentes vi subacti , Carthago, aemula imperi Romani, ab stirpe interiit , cuncta maria terraeque patebant , saevire fortuna ac miscere omnia coepit . 2 Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant , iis otium divitiaeque, optanda alias, oneri miseriaeque fuere . 3 Igitur primo imperi, deinde pecuniae cupido crevit : ea quasi materies omnium malorum fuere . 4 Namque avaritia fidem, probitatem ceterasque artis bonas subvortit ; pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegere , omnia venalia habere edocuit . Ambitio multos mortalis falsos fieri subegit , aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere , amicitias inimicitiasque non ex re, sed ex commodo aestumare magisque voltum quam ingenium bonum habere . In verde i participi, in giallo gli altri tempi verbali, in azzurro i gerundi o ...
Il compito di ogni scienziato è diffondere cultura e condividere la conoscenza (knowledge sharing)