Post

Visualizzazione dei post con l'etichetta Libro Unico 54

CESARE E CATONE A CONFRONTO - La Congiura di Catilina - SALLUSTIO

Versione di LATINO Igitur iis genus aetas eloquentia prope aequalia fuere , magnitudo animi par, item gloria, sed alia alii.  Caesar beneficiis ac munificentia magnus habebatur , integritate vitae Cato. Ille mansuetudine et misericordia clarus factus , huic severitas dignitatem addiderat .  Caesar dando sublevando ignoscendo , Cato nihil largiendo gloriam adeptus est . In altero miseris perfugium erat , in altero malis pernicies. Illius facilitas, huius constantia laudabatur . Postremo Caesar in animum induxerat laborare , vigilare ; negotiis amicorum intentus sua neglegere , nihil denegare quod dono dignum esset ; sibi magnum imperium, exercitum, bellum novum exoptabat , ubi virtus enitescere posset . At Catoni studium modestiae, decoris, sed maxime severitatis erat ; non divitiis cum divite neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat ; esse quam videri bonus malebat : ita, quo minus petebat gloriam, eo ma...