Post

Visualizzazione dei post con l'etichetta ebro

Incessanti manovre belliche

[72] Quamquam Caesar in eam spem  venerat , se sine pugna et sine vulnere suorum rem  conficere posse , quod re frumentaria adversarios  interclusisset , tamen voluntas  pugnandi   praevaluit .   Ille igitur paulum ex eo loco  digreditur , ut timorem adversariis  minuat . P raesidiis montibus dispositis omni ad Hiberum intercluso itinere quam proxime potest hostium castris castra communit . Deinde pugna coepta est .  [80] Dum pugnatur , lente atque paulatim proceditur , crebroque, ut sint auxilio suis, milites  subsistunt . Milia  progressi IV vehementiusque peragitati ab equitatu montem excelsum capiunt ibique una fronte contra hostem castra muniunt neque iumentis onera deponunt . Ubi Caesaris castra posita tabernaculaque constituta et dimissos equites esse  pabulandi causa hostes animum adverterunt (1) , sese subito proripiunt hora circiter sexta eiusdem diei et iter facere incipiunt . Qua re cognita Caesar subse...