Post

Visualizzazione dei post con l'etichetta alcibiade lascia atene

Alcibiade lascia Atene a seguito di un’accusa infamante

Altri titoli: De Alcibiade iterum ab inimicis accusato;  Invidia per Alcibiade; Motivi della rovina di Alcibiade;  Breve fortuna di Alcibiade Laetitia qua Alcibiades Athenis usus est non nimis fuit diuturna. Nam cum ei omnes honores essent decreti totaque res publica domi bellique tradita esset, ut unius arbitrio gereretur, et ipse postulavisset, ut duo collegae darentur, Thrasybulus et Adimantus, neque id negatum esset, classe in Asiam profectus, quod apud Cymen minus ex sententia rem gesserat, in invidiam recidit. Nihil enim eum non efficere posse putabant. Ex quo eveniebat ut omnia minus prospere gesta culpae tribuerent, sicut tum accidit: nam corruptum a rege capere Cymen noluisse arguebant. Itaque huic maxime putamus malo fuisse nimiam opinionem ingenii atque virtutis: timebant enim cives ne secunda fortuna magnisque opibus elatus tyrannidem concupisceret. La gioia, della quale Alcibiade godé ad Atene, non fu troppo duratura. Infatti essendogli ( dopo che gl...