Post

Visualizzazione dei post con l'etichetta eo

VITA DI CATONE

VERSIONE DI LATINO [1] M. CATO, ortus municipio Tusculo adulescentulus, priusquam honoribus operam daret , versatus est in Sabinis, quod ibi heredium a patre relictum habebat . Inde hortatu L. Valerii Flacci, quem in consulatu censuraque habuit collegam, ut M. Perpenna censorius narrare solitus est , Romam demigravit in foroque esse coepit .  2  Primum stipendium meruit annorum decem septemque. Q. Fabio M. Claudio consulibus tribunus militum in Sicilia fuit . Inde ut rediit , castra secutus est C. Claudii Neronis, magni que opera eius existimata est in proelio apud Senam, quo cecidit Hasdrubal, frater Hannibalis.  3  Quaestor obtigit P. Africano consuli; cum quo non pro sortis necessitudine vixit : namque ab eo perpetua dissensit vita.  4  Aedilis plebis factus est cum C. Helvio. Praetor provinciam obtinuit Sardiniam, ex qua, quaestor superiore tempore ex Africa decedens , Q. Ennium poetam deduxerat ; quod [1] non minoris aestimamus...

Un esempio di fides

VERSIONE IN LATINO Post proelium Cannense Hannibal, Carthaginiensium imperator, ex captivis nostris electos decem Romam misit mandavit que eis pactusque est , ut, si populo Romano videretur , permutatio fieret captivorum et pro his, quos alteri plures acciperent , darent argenti pondo libram et selibram. Hoc, priusquam proficiscerentur , iusiurandum eos adegit redituros esse in castra Poenica, si Romani captivos non permutarent . Veniunt Romam decem captivi. Mandatum Poeni imperatoris in senatu exponunt . Permutatio senatui non placita est . Parentes cognati adfinesque captivorum amplexi eos postliminio in patriam redisse dicebant statumque eorum integrum incolumemque esse ac, ne ad hostes redire vellent , orabant . Tum octo ex his postliminium iustum non esse sibi responderunt , quoniam deiurio vincti forent , statimque, uti iurati erant , ad Hannibalem profecti sunt . ( Verde Participi, Azzurro Gerundi e gerundivi, Giallo tutti gli altri tempi verbali) TRADUZIONE IN ITALIA...

I doveri dei giovani e degli anziani

Versione di Latino, Cicerone Quoniam officia non eadem disparibus aetatibus tribuuntur aliaque sunt iuvenum, alia seniorum, aliquid etiam de hac distinctione dicendum est . Est igitur adulescentis maiores natu vereri exque iis deligere optimos et probatissimos, quorum consilio atque auctoritate nitatur : ineuntis enim aetatis inscitia senum constituenda et regenda prudentia est . Maxime autem haec aetas a libidinibus arcenda est exercenda que in labore patientiaque et animi et corporis, ut eorum et in bellicis et in civilibus officiis vigeat industria est . Atque etiam cum relaxare animos et dare se iucunditati volent , caveant intemperantiam,  meminerint verecundiae, quod erit facilius, si in eiusmodi quidem rebus maiores natu nolent interesse . Senibus autem labores corporis minuendi , exercitationes animi etiam augendae videntur , danda vero opera, ut et amicos et iuventutem et maxime rem publicam consilio et prudentia quam plurimum adiuvent . TRADUZIONE ...