La sconfitta dei Liguri
Biduo, quo senatum legerunt censores, Q. Fulvius consul profectus in Ligures, per invios montes Ballistae saltus cum exercitu transgressus , signis collatis cum hoste pugnavit ; neque tantum acie vicit , sed castris quoque eodem die potitus est . Tria milia ducenti hostium caesi sunt , omnisque ea regio Ligurum in deditionem venit . Consul deditos in campestres agros deduxit omniaque praesidia, quibus opus erat , montibus imposuit . Celeriter et ex provincia litterae Romam venerunt : supplicationes ob eas res gestas in triduum decretae sunt ; praetores quadraginta hostiis maioribus per supplicationes rem divinam fecerunt . Ab altero consule L. Manlio nihil memoria dignum in Liguribus est gestum . Galli Transalpini, tria milia hominum, in Italiam transgressi , neminem bello lacessentes agrum a consulibus et senatu petebant , ut pacati sub imperio populi Romani essent . Eos senatus excedere Italia iussit et consulem Q. Fulvium animadvertere in eos, qui principes et auctores transcende