De bello Gallico: La Gallia e i suoi abitanti
Versione di Latino Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur . Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt . Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit . Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt , minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important , proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt , quibuscum continenter bellum gerunt . Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt , quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt , cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt . Eorum una pars, quam Gallos obtinere dictum est , initium capit a flumine Rhodano, continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen R...