Post

Visualizzazione dei post con l'etichetta amica di tutti

Le false accuse di un'amante abbandonata

Cicerone, Pro Caelio, 31-32 (31) Horum duorum criminum video auctorem, video fontem, video certum nomen et caput. Auro opus fuit ; sumpsit a Clodia, sumpsit sine teste, habuit quamdiu voluit . Maximum video signum cuiusdam egregiae familiaritatis. Necare eandem voluit ; quaesivit venenum, sollicitavit servos, potionem paravit , locum constituit , clam attulit . Magnum rursus odium video cum crudelissimo discidio exstitisse . Res est omnis in hac causa nobis, iudices, cum Clodia, muliere non solum nobili verum etiam nota ; de qua ego nihil dicam nisi depellendi criminis causa. (32) Sed intellegis pro tua praestanti prudentia, Cn. Domiti, cum hac sola rem esse nobis. Quae si se aurum Caelio commodasse non dicit , si venenum ab hoc sibi paratum esse non arguit , petulanter facimus , si matrem familias secus quam matronarum sanctitas postulat nominamus . Sin ista muliere remota nec crimen ullum nec opes ad oppugnandum M. Caelium illis relinquuntur , quid est aliud...