In omnibus rebus singulari fuit industria. Nam et agricola sollers et peritus iuris consultus et magnus imperator et probabilis orator et cupidissimus litterarum fuit . Quarum studium etsi senior arripuerat , tamen tantum progressum fecit , ut non facile reperiri possit neque de Graecis neque de Italicis rebus, quod ei fuerit incognitum. Ab adulescentia confecit orationes. Senex historias scribere instituit . Earum sunt libri VII. Primus continet res gestas regum populi Romani; secundus et tertius unde quaeque civitas orta sit Italica; ob quam rem omnes Origines videtur appellasse . In quarto autem bellum Poenicum est primum, in quinto secundum. Atque haec omnia capitulatim sunt dicta . Reliquaque bella pari modo persecutus est usque ad praeturam Servii Galbae, qui diripuit Lusitanos; atque horum bellorum duces non nominavit , sed sine nominibus res notavit . In eisdem exposuit quae in Italia Hispaniisque aut fierent aut viderentur admiranda . TRADUZIONE IN ITALIANO Fu...
Il compito di ogni scienziato è diffondere cultura e condividere la conoscenza (knowledge sharing)