Annibale tenta la presa di Nola
TESTO LATINO Hannibal agro Nolano excessit et ad mare proxime Neapolim descendit , cupidus maritimi oppidi potiundi (potiendi = da potior, costruito col genitivo) , quo tutior cursus navibus ex Africa esset ; sed, postquam Neapolim a praefecto Romano teneri accepit , Neapoli quoque, sicut Nola, omissā , petivit Nuceriam. Eam cum aliquamdiu circumsedisset , saepe vi, saepe sollicitando nequiquam nunc plebem, nunc principes, fame demum in deditionem accepit , pactus ut inermes oppidani cum singulis abirent vestimentis. Itaque dilapsi sunt ii omnes per Campaniae urbes, maxime Nolam Neapolimque. Nucerina praeda deinde Poenis militibus data est populanda , urbs direpta atque incensa est . Interim Nolam primores civitatis Marcello defendendam tradiderunt , qui plebem timebant et ante omnes L. Bantium. Is enim nunc ad proditionem patriae, nunc ad transfugiendum plebem Nolanam stimulabat . Erat Bantius iuvenis acer et nobilissimus eques; seminecem eum ad Cannas in acervo caesorum cor...