Lucrezio- Libro I elogio di Epicuro, versi 62-79
Testo latino Humana ante oculos foede cum vita iaceret in terris oppressa gravi sub religione quae caput a caeli regionibus ostendebat 65 horribili super aspectu mortalibus instans , primum Graius homo mortalis tollere contra est oculos ausus primusque obsistere contra, quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti murmure compressit caelum, sed eo magis acrem 70 irritat animi virtutem, effringere ut arta naturae primus portarum claustra cupiret . Ergo vivida vis animi pervicit , et extra processit longe flammantia moenia mundi atque omne immensum peragravit mente animoque, 75 unde refert nobis victor quid possit oriri , quid nequeat , finita potestas denique cuique quanam sit ratione atque alte terminus haerens . Quare religio pedibus subiecta vicissim obteritur , nos exaequat victoria caelo. (in verde i participi, in azzurro i gerundi e i gerundivi, in giallo tutti gli altri tempi verbali...