La morte di Attico
TESTO LATINO Tali modo cum septem et septuaginta annos complesset atque ad extremam senectutem non minus dignitate quam gratia fortunaque crevisset , tantaque prosperitate usus esset valetudinis, ut annis triginta medicina non indiguisset , nactus est morbum, quem initio et ipse et medici contempserunt . Nam putarunt esse tenesmon, cui remedia celeria faciliaque proponebantur . In hoc cum tres menses sine ullis doloribus, praeterquam quos ex curatione capiebat, consumpsisset , subito tanta vis morbi in imum intestinum prorupit , ut extremo tempore per lumbos fistulae puris eruperint . Atque hoc priusquam ei accideret , postquam in dies dolores accrescere febresque accessisse sensit , Agrippam generum ad se accersi iussit et cum eo L. Cornelium Balbum Sextumque Peducaeum. Hos ut venisse vidit , in cubitum innixus «Quantam – inquit (disse) - curam diligentiamque in valetudine mea tuenda (nel difendere la mia salute) hoc tempore adhibuerim , cum vos testes habeam , nihil necesse e...