Post

Visualizzazione dei post con l'etichetta galli

Germania versione di latino dal De Bello Gallico di Cesare

 TESTO LATINO Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentrion...

L'organizzazione politica dei Galli

Versione di Latino Quoniam ad hunc locum perventum est , non alienum esse videtur de Galliae Germaniaeque moribus et quo differant hae nationes inter sese proponere . In Gallia non solum in omnibus civitatibus atque in omnibus pagis partibusque, sed paene etiam in singulis domibus factiones sunt , earumque factionum principes sunt qui summam auctoritatem eorum iudicio habere existimantur , quorum ad arbitrium iudiciumque summa omnium rerum consiliorumque redeat . Idque eius rei causa antiquitus institutum videtur , ne quis ex plebe contra potentiorem auxili egeret : suos enim quisque opprimi et circumveniri non patitur , neque, aliter si faciat , ullam inter suos habet auctoritatem. Haec eadem ratio est in summa totius Galliae: namque omnes civitates in partes divisae sunt duas. LEGENDA: In  verde  i participi, in  giallo  gli altri tempi verbali, in  azzurro  i gerundi o gerundivi,  sottolineati  gli ablativi assoluti Tradu...