Post

Visualizzazione dei post con l'etichetta miser catulle

Catullo, carme 8, il " discidium": Miser Catulle

Carme 8 Catullo ormai resiste! Miser Catulle, desinas ineptire , et quod vides perisse perditum ducas . Fulsere quondam candidi tibi soles , cum ventitabas quo puella ducebat , amata nobis quantum amabitur nulla. Ibi illa multa tum iocosa fiebant , quae tu volebas nec puella nolebat . Fulsere vere candidi tibi soles . Nunc iam illa non vult : tu quoque, impotens , noli , nec quae fugit sectare , nec miser vive , sed obstinata mente perfer , obdura . Vale , puella, iam Catullus obdurat , nec te requiret nec rogabit invitam . At tu dolebis , cum rogaberis nulla. Scelesta, vae te! Quae tibi manet vita? Quis nunc te adibit ? Cui videberis bella? Quem nunc amabis ? Cuius esse diceris ? Quem basiabis ? Cui labella mordebis ? At tu, Catulle, destinatus obdura . (In verde i participi, in giallo gli altri tempi verbali) Traduzione in italiano " Sventurato Catullo, smetti di fare il pazzo, e considera perso ciò che vedi perduto. Risplendettero un giorno per te ...