TESTO LATINO Cum Iason Colchidem petivisset , vellus aureum quaerens , insulam Lemnum nactus est . Illic simulavit se Hypsipylen, Thoantis regis filiam, uxorem ducere velle , eamque compressit . At postea fugit , mulierem in insula relinquens cum Euneo Deipiloque, duobus geminis, quos illa pepererat . Postea piratae eos ceperunt et Lyco, Nemeae regi, vendiderunt . Lycus ex Hypsipyle quaesivit , an filium suum quoque alere posset et illa promisit se id facturum . Septem ductores, qui Thebas oppugnatum ibant , devenerunt in Nemeam, ubi Hypsipyle in servitute puerum Archemorum sive Ophiten, Lyci regis filium, nutriebat . Cui oraculum interroganti utrum filius victurus esset necne, responsum erat , ne umquam in terram puerum deponi sineret antequam posset ambulare . Ergo ductores septem, qui Thebas ibant , aquam quaerentes , devenerunt ad Hypsipylen eamque rogaverunt ut eis aquam demonstraret . Illa, timens puerum in terram deponere , apud fontem aspexit apium altissimum, in quo pueru...
Il compito di ogni scienziato è diffondere cultura e condividere la conoscenza (knowledge sharing)