Cesare prepara l’esercito per la battaglia
Caesari omnia uno tempore erant agenda: vexillum proponendum, quod erat insigne, cum ad arma concurrendum esset; signum tuba dandum, ab opere revocandi milites, arcessendi qui paulo longius aggerem petendi causa processerant, acies instruenda, milites cohortandi. Quarum rerum magnam partem temporis brevitas et incursus hostium impediebat. His difficultatibus duae res erant subsidio, scientia atque usus militum, quod, superioribus proeliis exercitati, quid faciendum esset non minus commode ipsi sibi praescribere quam ab aliis doceri poterant. Legati praeterea, propter propinquitatem et celeritatem hostium, nihil ( = per nulla) iam Caesaris imperium expectabant, sed per se quae videbantur ( = ciò che sembrava utile) administrabant. Caesar, necessariis rebus imperatis, undique ad cohortandum decucurrit et ad legionem decimam devenit. Milites non longiore oratione cohortatus, proelii committendi signum dedit. Atque in alteram item cohortandi causa profectus pugnantibus occ...