Moderazione di Augusto
TESTO LATINO Augustus habitavit primo iuxta Romanum forum supra Scalas anularias, in domo quae Calvi oratoris fuerat ; postea in Palatio, sed nihilo minus aedibus modicis Hortensianis, in quibus porticus breves erant et conclavia sine marmore ullo aut insigni pavimento. Ac per annos amplius quadraginta eodem cubiculo hieme et aestate mansit , quamvis parum salubrem valitudini suae urbem hieme et aestate mansit , quamvis parum salubrem valitudini suae urbem hieme experiretur . Cum aliquid (qualcosa) secreto aut sine interpellatione agere proposuisset, erat illi locus in edito singularis, quem Syracusas et technophyon vocabat: huc properabat aut in alicuius (di qualcuno) libertorum suburbanum; aeger autem in domo Macenatis cubabat . Ex secessibus (Nei periodi di vacanza) praecipue frequentavit maritima insulasque Campaniae aut proxima urbi oppida, Lanuvium, Praeneste, Tibur, ubi etiam in porticibus Herculis templi persaepe ius dixit . da Svetonio, De vita Caesarum, Divus Augustus, 7...