Post

Visualizzazione dei post con l'etichetta svetonio

L'uccisione di Cesare

TESTO LATINO Coniurati, cum Caesarem interficere statuissent , ante Pompei statuam in Curia eum exspectaverunt . Cum autem dictator in Curiam intravisset , processerunt contra eum Cimber Tillius et Casca, qui sic ā  gulam eius percussit . Tunc alii coniurati accurrerunt cum gladiis et sicis. Cum inter eos etiam Brutum vidisset , quem tamquam filium amabat, gemuit   Caesar: "Tu quoque ( = etiam tu), Brute, fili mi!" et statim caput suum tog ā   velavit nec plagis restitit . Diu apud Pompei statuam mortuus iacuit donec Antonius cum militibus armatis supervenit . Corpus eius deicere ( = deicerunt) in Tiberim statuerant coniurati, sed, cum armatos milites vidissent , vehementer timuerunt ed diffugerunt . Tum Antonius corpus Caesaris in Rostra vexit lectic ā  et ex Rostris vehementissimam orationem habuit ante populum, in qua summis laudibus Caesarem extulit ( = celebravit). Recitavit etiam magna voce testamentum eius, quo bona sua populo Romano legabat . Roma...

Moderazione di Augusto

TESTO LATINO Augustus habitavit primo iuxta Romanum forum supra Scalas anularias, in domo quae Calvi oratoris fuerat ; postea in Palatio, sed nihilo minus aedibus modicis Hortensianis, in quibus porticus breves erant et conclavia sine marmore ullo aut insigni pavimento. Ac per annos amplius quadraginta eodem cubiculo hieme et aestate mansit , quamvis parum salubrem valitudini suae urbem hieme et aestate mansit , quamvis parum salubrem valitudini suae urbem hieme experiretur . Cum aliquid (qualcosa) secreto aut sine interpellatione agere proposuisset, erat illi locus in edito singularis, quem Syracusas et technophyon vocabat: huc properabat aut in alicuius (di qualcuno) libertorum suburbanum; aeger autem in domo Macenatis cubabat . Ex secessibus (Nei periodi di vacanza) praecipue frequentavit maritima insulasque Campaniae aut proxima urbi oppida, Lanuvium, Praeneste, Tibur, ubi etiam in porticibus Herculis templi persaepe ius dixit . da Svetonio, De vita Caesarum, Divus Augustus, 7...