Post

Visualizzazione dei post con l'etichetta cambiamento come rimedio

Il cambiamento come rimedio Seneca

Seneca  De tranquillitate animi  II, 12-14     taedium vitae (12) Sunt enim quaedam quae corpus quoque nostrum cum quodam dolore delectent , ut versare se et mutare nondum fessum latus et alio atque alio positu ventilari : qualis ille homericus Achilles est , modo pronus, modo supinus, in varios habitus se ipse componens , quod proprium aegri est , nihil diu pati et mutationibus ut remediis uti . (13) Inde peregrinationes suscipiuntur vagae et litora pererrantur et modo mari se, modo terra experitur semper praesentibus infesta levitas: "Nunc Campaniam petamus ." Iam delicata fastidio sunt : "Inculta videantur , Bruttios et Lucaniae saltus persequamur ." Aliquid tamen inter deserta amoeni requiritur , in quo luxuriosi oculi longo locorum horrentium squalore releventur : "Tarentum petatur laudatus que portus et hiberna caeli mitioris et regio vel antiquae satis opulenta turbae.... Iam flectamus cursum ad Urbem: nimis diu a plausu et fragore aures...