Post

Visualizzazione dei post con l'etichetta Appassionata richiesta di aiuto

Appassionata richiesta di aiuto

TESTO LATINO Primum illud te scire volo , Pompeium vehementer sui status paenitere restitui que in eum locum cupere ex quo decidit , doloremque suum impertire nobis et remedium interdum aperte quaerere , quod ego possum invenire nullum. Nos autem - nam id te e me certo quaesivisse recordor - publicis consiliis numquam intersumus totosque nos ad forensem operam laboremque contulimus , etsi nemo earum rerum, quam imperio consulari gessimus , oblivisci potest . Sed Boopidos nostrae consanguineus 2 non mediocres terrores contra me iacit atque denuntiat et Pompeio negat , ceteris prae se fert et ostentat . Quam ob rem si me amas tantum quantum profecto amas , si dormis expergiscere , si stas ingredere , si ingrederis curre , si curris advola . Credibile non est quantum ego in consiliis prudentia tua et quantum in amore et fide ponam . Magnitudo rei longam orationem fortasse desiderat , coniunctio vero nostrorum animorum brevitate contenta est . Permagni nostra interest te quam primu...