Eurialo e Niso
Virgilio, Eneide, Libro IX, 418-449 La morte di Eurialo TESTO LATINO Dum trepidant , it hasta T a go per tempus utrumque stridens traiecto que haesit tepefacta cerebro. 420 Saevit atrox Volcens nec teli consp i cit usquam auctorem nec quo se ardens immittere possit . “Tu tamen interea calido mihi sanguine poenas persolves amborum” inquit ; simul ense recluso ibat in Eur ya lum. Tum vero exterr i tus , amens, 425 conclamat N j sus nec se celare tenebris amplius aut tantum potuit perferre dolorem: “Me, me, adsum qui feci , in me convertite ferrum, o R u t u li! Mea fraus omnis, nihil iste nec ausus nec potuit ; caelum hoc et conscia sidera testor; 430 tantum infelicem nimium dilexit amicum”. Talia dicta dabat , sed viribus ensis adactus transad i git costas et candida pectora rumpit. Volvitur Eur ya lus leto, pulchrosque per artus it cruor inque umeros cervix conlapsa recumbit: 435 purpureus veluti cum flos succisus aratro