Cicerone cerca prove contro Catilina e i suoi (I) Sconfitta degli Allobrogi
Pagina 500, numero 26 (a) TESTO Quae quoniam in senatu inlustrata, patefacta, comperta sunt per me, vobis iam exponam breviter, Quirites, ut, et quanta et quam manifesta et qua ratione investigata et comprehensa sint , vos scire possitis . Principio ut Catilina paucis ante diebus erupit ex urbe, cum sceleris sui socios huius nefarii belli acerrimos duces Romae reliquisset , semper vigilavi et providi , Quirites, quem ad modum in tantis et tam absconditis insidiis salvi esse pos semus . Atque ego ut vidi eos Romae remansisse , in eo omnes dies noctesque consumpsi , ut, quid agerent , quid molirentur , sentirem ac viderem . Itaque, ut comperi legatos Allobrogum P. Lentulo esse sollicitatos , eosque in Galliam ad suos cives eodemque itinere cum litteris mandatis que ad Catilinam esse missos , comitemque iis adiunctum esse T. Volturcium, atque huic esse ad Catilinam datas litteras. Ex quo facultatem mihi oblatam esse putavi , ut tota res non solum a m...