Le divinità dei Galli DE BELLO GALLICO, VI, 17-18
Deum maxime Mercurium colunt . Huius sunt plurima simulacra: hunc omnium inventorem artium ferunt , hunc viarum atque itinerum ducem, hunc ad quaestus pecuniae mercaturas que habere vim maximam arbitrantur . Post hunc Apollinem et Martem et Iovem et Minervam. De his eandem fere, quam reliquae gentes , habent opinionem: Apollinem morbos depellere , Minervam operum atque artificiorum initia tradere , Iovem imperium caelestium tenere , Martem bella regere . Huic , cum proelio dimicare constituerunt , ea quae bello ceperint plerumque devovent : cum superaverunt , animalia capta immolant reliquasque res in unum locum conferunt . Multis in civitatibus harum rerum exstructos tumulos locis consecratis conspicari licet ; neque saepe accidit , ut neglecta quispiam religione aut ...