C. PLINIUS MATURO ARRIANO SUO S. (1) Gratularis mihi quod acceperim auguratum: iure, gratularis , primum quod gravissimi principis iudicium in minoribus etiam rebus consequi pulchrum est , deinde quod sacerdotium ipsum cum priscum et religiosum tum hoc quoque sacrum plane et insigne est , quod non adimitur viventi . (2) Nam alia quamquam dignitate propemodum paria ut tribuuntur sic auferuntur ; in hoc fortunae hactenus licet ut dari possit . (3) Mihi vero illud etiam gratulatione dignum videtur , quod successi Iulio Frontino principi viro, qui me nominationis die per hos continuos annos inter sacerdotes nominabat , tamquam in locum suum cooptaret ; quod nunc eventus ita comprobavit , ut non fortuitum videretur . (4) Te quidem, ut scribis , ob hoc maxime delectat auguratus meus, quod M. Tullius augur fuit . Laetaris enim quod honoribus eius insistam , quem aemulari in studiis cupio . (5) Sed utinam ut sacerdotium idem, ut consulatum multo etiam iuvenior quam ...